라틴어 문장 검색

potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 10:18)
quid si incidit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 10:19)
quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 16:4)
Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere ;
(세네카, 행복론, Liber III 18:1)
Ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.
(세네카, 행복론, Liber III 32:2)
"Si nihil inciderit, quod impediat.
(세네카, 행복론, Liber IV 165:3)
Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare.
(세네카, 행복론, Liber IV 168:1)
Magis ista constitutio sic rata erit, quam si illam in aes incidissem."
(세네카, 행복론, Liber IV 182:6)
neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est.
(세네카, 행복론, Liber V 22:2)
Felieissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua fluctuarentur.
(세네카, 행복론, Liber V 71:2)
quae si non reddit, in ingrati nomen incidet.
(세네카, 행복론, Liber V 75:4)
Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 108:1)
multa nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:4)
nihil incidit durius, quod veram amicitiam experiretur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 76:2)
Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber VII 79:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION