라틴어 문장 검색

age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex eo quid speretis habeatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 181:1)
ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 185:1)
nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:2)
Philippum eis et Macedonas gravis accolas esse, quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbibus quas per vim ademissent Aetolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 338:1)
belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 378:2)
nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 392:1)
inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut ex quo primus post adversissimas haud adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus,caderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 421:2)
nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 512:1)
in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 550:1)
adversae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium, ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus, interfecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 586:1)
et hae secundae res illas adversas sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 591:2)
nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 38:1)
is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 328:1)
eademque porta signa infesta urbi inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION