라틴어 문장 검색

Proditor in medio Tantalus amne sitit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1222)
tuta frequensque via est, per amici fallere nomen:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:410)
et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici, et modo cum cara coniuge multa loquor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 221)
nam modo vos animo dulces reminiscor, amici, nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 817)
nimium est, quod, amice, petis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 834)
iudice te mercede caret per seque petenda est externis virtus incomitata bonis, turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, quodque sit infelix, desinere esse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 313)
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici, deserit an partis languida cura suas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 42)
quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen, te precor a salvo possit, amice, legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 52)
pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus, comprecor ad vitae tempora summa tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 526)
turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem, nec passu stare tenaci, turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et fortunae cedere amicum, et, nisi sit felix, esse negare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 611)
quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, in quorum plausus tota theatra sonant, tu quoque per durum servato tempus amico dignus es in tantis nomen habere viris, dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, non erit officii gratia surda tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 613)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae, in vestro miseris si licet esse choro, magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 437)
ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis, aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit, nescio quid certe sentit abesse sui, utque loqui multum de me praesente solebas, nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 513)

SEARCH

MENU NAVIGATION