라틴어 문장 검색

tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:3)
tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse facta sed ut videri pronuntiarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:9)
Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 1:2)
Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:2)
quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:3)
accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 4:1)
sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:6)
cum nulla iam proscriptionis mentio fieret, cum etiam qui antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:2)
Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:6)
certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter libereque dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:3)
etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:5)
ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장1)
quae sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:8)
Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:2)
nihil ad me arbitror pertinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION