라틴어 문장 검색

ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:9)
animum ipsum - si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:4)
opinio est enim quaedam effeminata ac levis - nec in dolore magis quam eadem in voluptate - , qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:7)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
quamquam, si quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suavitate praestanti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:3)
Quod si vis illa aliunde oriatur, veluti ex particularum expansione ad instar Lanae vel ramorum arborum, aut ex alia quavis causa, qua motus particularum inter se redduntur minus liberi:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 17:3)
& angulus ApE nonnihil obtusus erat, sed fere rectus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 19:3)
age, Quīnte, sub arbore sedē et mē audī.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit6)
Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:7)
Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:9)
Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:17)
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:1)
Sic sine concubitu textis apis excita ceris fervet et audaci milite castra replet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:4)
Calumniari si quis autem voluerit, Quod arbores loquantur, non tantum ferae, Fictis iocari nos meminerit fabulis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS4)
Cum de fenestra corvus raptum caseum Comesse vellet, celsa residens arbore, Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION