라틴어 문장 검색

ita in coelis ubi corpora gravitant in Solem, fumi & vapores ascendere debent à Sole (uti jam dictum est) & superiora vel rectâ petere, si corpus fumans quiescit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:15)
vel obliquè, si corpus progrediendo loca semper deserit à quibus superiores vaporis partes ascenderant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:16)
ineundo, inveni quod aer, si ascendatur à superficie Terrae ad altitudinem semidiametri unius terrestris, rarior sit quàm apud nos in ratione longe majori, quàm spatii omnis infra orbem Saturni ad globum diametro digiti unius descriptum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:6)
Quo tempore vapor à capite ad terminum caudae ascendit, cognosci fere potest ducendo rectam à termino caudae ad Solem, & notando locum ubi recta illa Trajectoriam secat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:1)
ascendere caeperat à capite ante Decemb. 11.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:6)
apparuit, ascenderat spatio dierum illorum duorum, qui à tempore perihelii Cometae elapsi fuerant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:9)
& ascendendo augebat longitudinem caudae:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:11)
cauda autem quamdiu apparuit ex vapore fere omni constabat qui à tempore perihelii ascenderat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:12)
& vapor, qui primus ascendit, & terminum caudae composuit, non prius evanuit quàm ob nimiam suam tam à Sole illustrante quam ab oculis nostris distantiam videri desiit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:13)
Unde etiam caudae Cometarum aliorum quae breves sunt, non ascendunt motu celeri & perpetuo à capitibus & mox evanescunt, sed sunt permanentes vaporum & exhalationum columnae, à capitibus lentissimo multorum dierum motu propagatae, quae, participando motum illum capitum quem habuere sub initio, per coelos una cum capitibus moveri pergunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:14)
Alius particulas tam leves quam graves dari posse existimat, & materiam caudarum levitare, perque levitatem suam à Sole ascendere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:3)
Ascendit fumus in camino impulsu aeris cui innatat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:5)
Aer ille per calorem rarefactus ascendit, ob diminutam suam gravitatem specificam, & fumum implicatum rapit secum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:6)
Quidni cauda Cometae ad eundem modum ascenderit à Sole?
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:7)
Illa calore sibi communicato rarefiet, & ob diminutam ea raritate gravitatem suam specificam qua prius tendebat in Solem, ascendet & secum rapiet particulas reflectentes ex quibus cauda componitur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION