라틴어 문장 검색

Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:2)
Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:5)
Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:3)
dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese - , sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videatur et illorum in iudicia pacatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 5:4)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)
Fulvio de incestu nobilis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:5)
et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem - meis enim illas antepono - , sed a plerisque legi sunt desitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:5)
atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 3:1)
idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtute tum etiam ipso orationis genere liber;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:4)
cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:5)
sed licet ex orationibus iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 35장3)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장2)
quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장3)
eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus conlocabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION