라틴어 문장 검색

quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:5)
nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn exortus est in optuma re publica Tib.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:2)
Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:3)
quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur - potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime insaniat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:5)
sapientiae vero quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:3)
mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:4)
haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:6)
Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:1)
nos autem ea dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:3)
Quid Cyrenaei videntur, minime contempti philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 103:1)
qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:5)
Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum - aut si est crediturus, quorum potissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:1)
post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:4)
Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:4)
qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION