라틴어 문장 검색

sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent - id quoque enim traditur - parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 190:2)
Cassium magistrum equitum creatos invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 191:2)
ita lex iubebat de dictatore creando lata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 191:4)
creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:1)
agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:1)
sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 317:1)
M'. Valerium dictatorem Volesi filium creant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:1)
plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:2)
ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 357:1)
ii tres collegas sibi creaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 357:2)
sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:1)
tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 457:3)
filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:3)
M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 478:3)
Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 616:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION