라틴어 문장 검색

iuvisse partis Vitellianas Othonis quoque bello credebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장5)
igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장4)
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장1)
et Britanniam inditus erga Vespasianum favor, quod illic secundae legioni a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites a Vitellio provecti expertum iam principem anxii mutabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장3)
Ea discordia et crebris belli civilis rumoribus Britanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam reginam stimulis accendebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장1)
regnum Venutio, bellum nobis relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장11)
ubi flagrare Italiam bello, cuncta in vicem hostilia accepere, expugnatis cohortium alarumque hibernis utraque Danuvii ripa potiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장5)
Fonteius Agrippa ex Asia (pro consule eam provinciam annuo imperio tenuerat) Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, quem spargi per provincias et externo bello inligari pars consilii pacisque erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장8)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
sufficere cohortes alaeque et e legionibus lecti profligato iam bello videbantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장3)
is Silvanum socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum industria aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장8)
nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장2)
ceterum et prioribus civium bellis par scelus inciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장5)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
mirum apud ipsum de bello silentium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION