라틴어 문장 검색

Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae cara aut necessaria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 12:1)
Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:2)
Tunc itaque de illo feremus sententiam, cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 4:5)
Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:2)
Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:3)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
Ea enim parte sibi carus est homo, qua homo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:2)
quam non Pelei Thetidisquo natus carosque Pelidae nimium feroci vicit, acceptis cum fulsit armis fuditque Troas falsus Achilles, aut cum ipso Pelides animos feroces sustulit luctu celeremque saltu Troades summis timuere muris, perdidit in malis extremum decus fortiter vinci:
(세네카, 아가멤논 11:12)
o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
Argos nobilibus nobile civibus, Argos iratae carum novercae, semper ingentes alumnos educas, numerum deorum imparem aequasti:
(세네카, 아가멤논 15:1)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:2)
Castam te putas, quia inuisa meretrix es ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:15)
ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION