라틴어 문장 검색

Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 1:1)
Ceterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus iam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:9)
Ceterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:12)
Ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus vestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus curvatur1?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:5)
Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)
ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:8)
Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:5)
Ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini nominis et fidei erat ignara.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:6)
Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:6)
Illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uva dedit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 714)
agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 13:1)
Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:2)
primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 305:2)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION