라틴어 문장 검색

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:1)
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:1)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:15)
Quam quondam flumine curvo implicuit clausaeque suis Cephisus in undis vim tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:3)
lumina mors clausit domini mirantia formam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 49:7)
An satis Acrisio est animi contemnere vanum numen et Argolicas venienti claudere portas, Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:14)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 61:1)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:14)
Carceris ante fores clausas adamante sedebant deque suis atros pectebant crinibus angues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:3)
Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas moenibus et vasto dederat servanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:1)
Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos, admonitorque operum caelo clarissimus alto Lucifer ortus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION