라틴어 문장 검색

Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem ζήλωͺ scripsisse videor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 1:2)
Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 4:1)
Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
'Tu ergo' inquit 'quam consuetudinem sequeris?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 3:3)
adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 4:2)
nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:4)
Nam, postquam obiit ille, increbruit passim et invaluit consuetudo binas vel singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et petendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:2)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
Erat autem antiquitus institutum, ut a maioribus natu non auribus modo verum etiam oculis disceremus, quae facienda mox ipsi ac per vices quasdam tradenda minoribus haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 4:1)
Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit, ita multos e tenebis et silentio protulit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 144)
Tu consuetudinem serva, nobisque sic rusticis urbana acta perscribe.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:2)
Habes aestate hieme consuetudinem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 3:1)
cui parem gratiam referre beneficio tuo possum, si precibus meis ex consuetudine bonitatis tuae indulseris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11 1:1)
Perseveremus in ea consuetudine quae isti provinciae est, ut per publicos servos custodiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 1:1)
TRAIANUS PLINIO Ea condicio est civitatis Byzantiorum confluente undique in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 781)

SEARCH

MENU NAVIGATION