라틴어 문장 검색

Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:5)
in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:10)
quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:2)
nihil autem est molestum quod non desideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:3)
quamquam non caret is, qui non desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:8)
ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:9)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)
quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 88:7)
num igitur ea desiderant adulescentes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 96:3)
Eius rationi non sane desidero quid respondeam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 14:1)
hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 25:1)
An, dum bestiae loquantur, exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 123:3)
Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 139:3)
docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION