라틴어 문장 검색

ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
quae serpunt ovis nascuntur exordio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:2)
Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:1)
Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:1)
et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:2)
Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes, Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:4)
Movit et Eoos bellorum fama recessus, Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe Ostia nascenti contraria solvere Phoebo Audet, et adversum fluctus impellit in Eurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:31)
Phasidos et campis insomni dente creati Terrigenae, missa magicis e cantibus ira, Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:83)
Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas Pelion opponit radiis nascentibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:39)
infando saturatas carmine frandes, Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:27)
Haec libera nasci, Haec vult turba mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION