라틴어 문장 검색

Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:4)
Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:2)
Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:4)
Praeterea ira, ut seponamus, quae mox secutura sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:4)
" Exigo," inquit, " poenas ab homine iracundo."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:4)
Nimis tibi operosos exitus monstro et multum animi ac roboris exigentes ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:13)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
Quieti potius pacatique quantulumcumque superest exigamus !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:3)
Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 17:1)
Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 18:1)
Athletas videmus, quibus virium cura est, eum fortissimis quibusque confligere et exigere ab is per quos certamini praeparantur, ut totis contra ipsos viribus utantur ;
(세네카, De Providentia, book 1 11:1)
Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium premit et ipse a se exigit erroris sui poenas ?
(세네카, De Providentia, book 1 26:1)
Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est.
(세네카, De Providentia, book 1 47:1)
numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet ?
(세네카, De Providentia, book 1 66:5)
Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 127:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION