라틴어 문장 검색

an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:9)
' ergo, id ut confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio confirmemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장4)
* * * * quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:10)
qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:1)
quid aliud sit absentem defendi ego non intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:14)
non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:8)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장3)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:2)
sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:3)
quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:2)
qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:6)
quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:5)
at contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION