라틴어 문장 검색

Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:8)
illud iam supra diximus, contractionem animi recte fieri numquam posse, elationem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:1)
aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:3)
ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est praesidi in virtute?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 12:7)
nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter et ob eam rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc dicam bene.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 12:11)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:5)
nos illud quidem cum pace agemus - si enim Stoici finis bonorum recte posiverunt, confecta res est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:4)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
quid quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:4)
recte hic quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 115:4)
et recte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:4)
Platonem pars animae ( ἐπιθυμητικόν) 228 1.2 240 5 366 16 c) Stoicorum πάθοσ cupiditas, quae recte vel libido dici potest 329 17 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.76)
Stoicos omnia recte facit 379 12 441 8, amaturus est 398 5 - omnia ad corpus refert sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.211)
Quoniam aequabilis arearum descriptio Index est centri quod vis illa respicit qua corpus maxime afficitur, corpus autem vi ad hoc centrum tendente retinetur in orbita sua, & motus omnis circularis recte dicitur circa centrum illud fieri, cujus vi corpus retrahitur de motu rectilineo & retinetur in Orbita:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION