라틴어 문장 검색

ad currum pro 'currui se obiecit'. citatorum aphaeresis pro 'concitatorum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3721)
apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 83:1)
venatu pro 'venatui', ut 'curru' pro 'currui':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6021)
'curru' pro 'currui'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 292)
'currus' vero pro 'curruum' ac per hoc 'equorum' dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3506)
infrenant alii currus id est equos, qui sub curribus sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2871)
Qui deceat, currum vitricus ipse dabit, Inque dato curru, populo clamante triumphum, Stabis et adiunctas arte movebis aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 219)
Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 42:1)
aut certe illud 'currus' quod ait ductos alta ad donaria currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 173)
currv non, ut quidam putant, pro 'currui' posuit, nec est apocope, sed ratio artis antiquae, quia omnis nominativus pluralis regit genetivum singularem et isosyllabus esse debet, ut hae musae huius musae, hi docti huius docti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1562)
'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehendunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equitatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5523)
frustra igitur currus summo miramur in arcu quadriiugos stantesque duces in curribus altis Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, sub pedibusque ducum captivos poplite flexo ad iuga depressos manibusque in terga retortis et suspensa gravi telorum fragmina trunco, si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2197)
Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:1)
et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3343)
currumque rotasque nova elocutio 'currum et rotas instabant'. nec nos moveat quod in domo Vulcani Marti currus fabricatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4331)

SEARCH

MENU NAVIGATION