라틴어 문장 검색

Nam si coepit ferre transversos, difficilis ad salutem recursus est, quoniam nihil rationis est, ubi semel adfectus inductus est ius- que illi aliquod voluntate nostra datum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:2)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
Multo difficilius est facere ista quae facitis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 72:3)
Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 76:3)
Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:4)
Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:3)
difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:2)
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:1)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:2)
sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
(세네카, De Providentia, book 1 2:3)
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
(세네카, De Providentia, book 1 12:2)
Retenta ac revocata virtus est, ut in difficiliore parte se ostenderet ;
(세네카, De Providentia, book 1 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION