라틴어 문장 검색

ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit nihil patrem eius neque rectius nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 562:2)
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 144:1)
non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:1)
ignarus quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:2)
ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum quid ageretur habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 191:2)
Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 283:1)
P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat ne in provinciam iret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 173:2)
quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 59:2)
ipse me, quoad quisquam qui exercitus scribit idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 363:2)
quid enim, si legibus vestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius vere conviciari videantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 430:1)
haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 446:2)
gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 24:1)
cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 24:2)
Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 41:1)
C. Lucretium, ubi dies quae dicta erat venit, tribuni ad populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION