라틴어 문장 검색

hic nunc domi servit suo patri, nec scit pater;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS17)
ita nunc ignorans suo sibi servit patri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS33)
Lorarivs Omnes profecto liberi lubentius sumus quam servimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 26)
ne patri, tam etsi sum unicus, decere videatur magis, me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2109)
filius meus illic apud vos servit captus Alide:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2118)
sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2124)
me hic valere et servitutem servire huic homini optumo, qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 326)
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 419)
sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4167)
Quia scelestam servitutem serviunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 161)
Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3102)
Et alii multi qui nunc serviunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 233)
Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi, ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2155)
Ne illam ecastor faenerato abstulisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 236)
ego exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 618)

SEARCH

MENU NAVIGATION