라틴어 문장 검색

itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:4)
cum autem venissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 2:4)
huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:3)
quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:4)
homo enim sapiens fieri potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam consequetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:7)
nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diurnorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:6)
Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:1)
quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 51:4)
Saturnum autem eum esse voluerunt qui cursum et conversionem spatiorum ac temporum contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:3)
*κρόνοσ enim dicitur, qui est idem χρόνοσ id est spatium temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:5)
ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:7)
adhibetur autem ad partus, quod i maturescunt aut septem non numquam aut ut plerumque novem lunae cursibus, qui quia mensa spatia conficiunt menses nominantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:2)
Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 103:1)
Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 103:2)
cernes iam spatia frugifera atque inmensa camporum vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION