라틴어 문장 검색

Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus, Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire ualet, ualet omnis ab illa Declinare uia, que paucis peruia multis Clauditur, arta nimis uirtuti, larga ruine:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:6)
Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
Sed precibus cedens et tandem uelle coacta Nature monitu, Virtutum numine, nutu Precipue Racionis ad hoc ego mittor, ut ipsa Nature summo presentem uota Tonanti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:5)
Nec sine consiliis, nutu, moderamine, uoto Virtutum discernit opus, sed tota sororum Concio conceptus assensu nutrit eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:7)
Sed quoniam tantum circa terrena potentis Nature uiget officium languetque potestas, In superis nil iuris habens animamque creare Nescia, quam sola pictoris dextra superni Format et in nullo Nature iura requirit, Hac racione diu nitens multumque reluctans, Huc agor et superos perquiro sola recessus, Quo possim conferre Deo quod concipit ipsa Nature racio, quod uirtus optat, ut ipsum Velle Dei nostrum confirmet uelle precesque Audiat et nostris aspiret gracia uotis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:8)
Hic habitant ciues superi proceresque Tonantis, Angelici cetus diuinaque numina, mundi Rectores, turme celestes, agmina celi, Excubie nostri, uarius quos diuidit ordo, Munus et officium, uirtus diuersa, potestas Plurima dissimilisque gradus, distancia facti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:10)
Legibus occurrunt Nature iuraque soluunt Virtutes, formisque nouis antiqua reformant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:16)
Maior in obsequiis sed ei uirtutibus impar, Angelice plebis exercitus omnibus istis Persoluit ius obsequii mundoque minora Predicat et uarios nobis discurrit in usus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:18)
Hic habitat quem uita deum uirtusque beatum Fecit et in terris meruit sibi numen Olimpi, Corpore terrenus, celestis mente, caducus Carne, Deus uita, uiuens diuinitus, extra Terrenum sapiens, intus diuina repensans;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:1)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Cetibus angelicis tales ascribit honestas Vite, uirtutis meritum mercesque laboris, Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit Martirii, uel doctoris sua laurea ditat, Vel quos aureole munus non excipit, omnes Laurea communi fretos mercede coronat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:4)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Hec est que primos casus primeque parentis Abstersit maculas, uincens uirtute reatum, Diruta restituens, reddens ablata, rependens Perdita, restaurans amissa, fugata repensans, Post uespertinos gemitus noua gaudia donans, Post mortis tenebras uite nouitate relucens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:2)
Cuius ad aduentum redit etas aurea mundo, Post facinus pietas, post culpam gracia, uirtus Post uicium, pax post odium, post triste iocundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION