라틴어 문장 검색

Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장15)
“ Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?
(불가타 성경, 하까이서, 1장4)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장11)
et dixit ad eum: "Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장8)
Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장11)
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장14)
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장15)
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus!
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장7)
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장4)
Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장3)
et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장8)
Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장5)
Et habitabit spurius in Azoto, et disperdam superbiam Philisthim.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장6)
Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장6)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION