라틴어 문장 검색

sed postquam liquidus caelesti Spiritus ore virgineam respersit humum, medicabilis illa est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3232)
procede sepulcro, Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti, quod, cum te Christus penitus nigrante profundo inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis, nec remoratus ades?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3246)
tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri, dignatur praepinguis humi conprendere mollem divinis glaebam digitis, nec sordida censet haerentis massae contagia, iusserat ut lux confieret, facta est ut iusserat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3342)
destituit natura quidem destructa coactae telluris formam, mortique obnoxia cessit:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3346)
sed natura Dei numquam solvenda caducam tellurem nostro vitiatam primitus usu esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3347)
quae polus aut humus aut pelagus aëre, gurgite, rure creant, haec mihi subdidit, et sibi me.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum9)
spes eadem mea membra manet, quae redolentia funereo iussa quiescere sarcophago, dux parili redivivus humo ignea Christus ad astra vocat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum58)
nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
nam flendo pernox inrigatum pulverem humi madentis ore pressit cernuo, donec loquentis voce praestrictus Dei expavit ignem non ferendum visibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium11)
humus excipit arida corpus, animae rapit aura liquorem;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti3)
caelum nitescat laetius, gratetur et gaudens humus:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias5)
sparsisse tellurem reor rus omne densis floribus, ipsasque harenas Syrtium fragrasse nardo et nectare.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias18)
quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt, id duxere deos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권95)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)

SEARCH

MENU NAVIGATION