라틴어 문장 검색

Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis, at tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 79)
impetus iste tuus longum modo duret in aevum, neve malis pietas sit tua lassa meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 83)
scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권13)
"sua membra secandi impetus?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권150)
sit hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar grandine militia perculit arma sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권440)
"siquid fert impetus, opta:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권321)
fuit impetus illi curva gemelliparae spicula ferre deae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권339)
impetus hic sacrae semina mentis habet, fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권6)
Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:6)
Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:18)
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:8)
Iam mihi subduci facies humana videtur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:11)
Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:5)
Impetus ire fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION