라틴어 문장 검색

Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:2)
Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:4)
dein, quia in uolgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae inuitissimus quisque alteri ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:5)
Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fouendus locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:1)
itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:5)
Id non ex toto ita se habere usus ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:2)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:1)
paucissimisque diebus cicatricula inducitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:6)
Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:5)
cottidieque palpebra uertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:2)
sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 45:2)
Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 2:4)
aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:2)
Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:6)
Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION