라틴어 문장 검색

Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:1)
Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:5)
Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:2)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:3)
rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:5)
At inferiora capita media sinuantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:6)
Verum alterum os ab exteriore parte [id est supra] positum est, quod ipsum quoque sura nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:1)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:3)
Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:7)
si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:4)
Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:4)
Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:4)
quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:5)
Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION