라틴어 문장 검색

nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:2)
'Nihil sane' inquit Catulus 'necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 49:1)
rem sane non reconditam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 79:2)
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo, sentin senem esse tactum triginta minis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:9)
in quibus est narratio, res sane difficilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:2)
cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de Memmio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:4)
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 1:1)
' 'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:5)
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:1)
et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 70:2)
instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:1)
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:1)
quae sane nunc quidem obsoleverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:3)
censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION