라틴어 문장 검색

qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator quaero inquit, de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne, ei magistrum equitum dicto audientem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 441:2)
confestim insignia sua consulibus, arma equos vestimenta commeatus militibus, benigne mittunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 80:1)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
cum in praesidium Reginorum legio Campana cum praefecto Decio Vibellio missa esset, occisis Reginis Regium occupavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha7)
legio Campana quae Regium occupaverat obsessa deditione facta securi percussa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha2)
ei intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit transgressusque ex regia in praetoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 532:3)
et rex regiaque classis una profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 536:2)
a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 538:1)
lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 679:2)
ab senatu ita responsum regiis est, virum bonum -egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 450:1)
valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 456:1)
Regium primum temptatum est diesque aliquot ibi nequiquam absumpti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 3:1)
L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione ut foedus extemplo aequis legibus fieret in urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 10:1)
alias a Messana traicientis freto Regium naves conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 12:3)
itaque Regio extemplo abscessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION