라틴어 문장 검색

Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 4:2)
Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:3)
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)
Memini ex duabus illum partibus esse compositum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:2)
intus instruamur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:6)
parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 6:4)
Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:2)
Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 13:1)
Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 13:3)
Volgares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 21:3)
Ad quaecumque nos cogebat, instruxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:6)
sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:4)
Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam officiorum viam, quam admonitio demonstrat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:5)
Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:2)
non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION