라틴어 문장 검색

adversus alia maledicta mores et vitam convulnerantia frontis illi firmitas constitit, adversus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 88:3)
Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:2)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 182:5)
Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas educunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:2)
Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt;
(세네카, De Providentia, book 1 13:2)
Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis- simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:3)
Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:1)
plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere, eum omnes faciant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 138:2)
Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 86:3)
premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.18)
Lacrimae meae uocantur in crimen, quasi ex quo Olynthos capta est flere desierim.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.21)
Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.3)
numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION