라틴어 문장 검색

Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:2)
deinde singuli laudentur - quae autem essent laudabilia dictum est - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:3)
Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:2)
ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:1)
Quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:3)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
Quem enim auctorem de illo locupletiorem Platone laudare possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 26:3)
Quam ob rem peto a vobis, ut me sic audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia non inliberaliter institutum studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis eruditum quam litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 59:2)
Haec fere, Laeli, et quaedam eiusdem generis ab iis, qui eam formam rei publicae maxime laudant, disputari solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:4)
Recte quaeris, quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per se separatim probo anteponoque singulis illud, quod conflatum fuerit ex omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:4)
Homerum autem, qui minimum dicunt, Lycurgi aetati triginta annis anteponunt fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:4)
quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum, sed consilio et disciplina confirmatum esse nec tamen adversante fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 47:2)
Laudandus etiam iste rex;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:5)
Nam ipsum regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum retinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:3)
Qui cum x tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 98:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION