라틴어 문장 검색

Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 13:1)
Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 14:1)
quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:3)
et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 2:1)
Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 5:1)
Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 7:1)
Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:1)
Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 6:1)
quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 2:1)
Propter magnitudinem atque inmanitatem facies, id nos aliquot libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 2:2)
Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum utrumque facies et facii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 4:1)
Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii, neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 4:2)
Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 7:1)
quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 8:3)
Sed sicut hoc in loco dies a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin dii scripserit pro diei:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION