라틴어 문장 검색

quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:1)
hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna et laetabilia ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:3)
morte enim contempta et dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:3)
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:1)
In deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:6)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:32)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
neque enim fortuna malignior unquam eripiet nobis quod prior hora dedit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:8)
Eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:7)
Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.4)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
Aquila ut periclo mortis eriperet suos Incolumes natos supplex vulpi tradidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.6)
Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet laudis conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor6)
Sonipes iratus fero Auxilium petiit hominis, quem dorso levans Rediit ad hostem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION