라틴어 문장 검색

Non illos citharae, non illos carmina vocum longave multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi materia est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:5)
O genus attonitum gelidae formidine mortis, quid Styga, quid manes et nomina vana timetis, materiem vatum, falsique pericula mundi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:1)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
si vox infragilis, pectus mihi firmius aere, pluraque cum linguis pluribus ora forent, non tamen idcirco complecterer omnia verbis, materia vires exsuperante meas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 518)
materiam veniae sors tibi nostra dedit, si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 117)
tamen hunc sua facta referri et se materiam carminis esse iuvat, cumque Gigantei memorantur proelia belli, credibile est laetum laudibus esse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 131)
nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, et pius est patriae facta referre labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1146)
at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes dicere, conantem debilitabit onus divitis ingenii est immania Caesaris acta condere, materia ne superetur opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1152)
omne genus scripti gravitate tragoedia vinci . haec quoque materiam semper amoris habet, num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1177)
scribere si fas est imitantes turpia mimos, materiae minor est debita poena meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1231)
di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuves, si tamen interea, quid in his ego perditus oris quod te credibile est quaerere quaeris, agam, spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 57)
sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis, materiam culpae persequiturque suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 117)
sed magis in curam nostri consurge tuendi, exemplumque mihi coniugis esto bonae, materiamque tuis tristem virtutibus imple:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 333)
flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiae scripto conveniente suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 14)
materia est propriis ingeniosa malis, et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION