라틴어 문장 검색

a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus ac diligens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 132:3)
itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:3)
si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:4)
verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:5)
id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:2)
qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:3)
hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:9)
quod abs te, C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut diligenter attendatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:6)
et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:4)
itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:2)
populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque vobis placuisse neque ordini vestro placere arbitretur, providete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:3)
Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:2)
sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:1)
si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:6)
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION