라틴어 문장 검색

Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:1)
Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:3)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia utrimque medicamento fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:3)
Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:6)
In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:3)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:2)
in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:4)
ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:6)
Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:1)
Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:1)
at ne puerilis quidem, sed inter haec media.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:3)
Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:5)
Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:1)
Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION