라틴어 문장 검색

Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장9)
Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장12)
ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장2)
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장32)
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
(불가타 성경, 에스테르기, 10장2)
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
(불가타 성경, 집회서, 3장34)
Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
(불가타 성경, 집회서, 39장38)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ".
(불가타 성경, 미카서, 6장5)
Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장22)
Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장51)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장9)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장11)
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장24)
Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION