라틴어 문장 검색

Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 3:2)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)
Lex, inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 3:2)
Quod 'extremum,' inquit, dicebatur, dici ' novissimum' coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes aliquot, quod nimium novum verbum esset, vitabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:3)
Vir, inquit, cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:2)
Nam ' transgressus,' inquit, a transgrediendo dicitur idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 5:2)
Fundus, inquit, eo in loco habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 9:2)
Crassus, inquit, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:3)
Vestiri, inquit, in foro honeste mos erat, domi quod satis erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:2)
Nam vita, inquit, humana prope uti ferrum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 7:2)
Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:2)
Rogo, praetor, inquit, subveni, succurre!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 8:2)
Non enim Lucilium, inquit, legistis, qui tergiversatorem ' bovinatorem' dicit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 10:1)
nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 4:3)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION