라틴어 문장 검색

ex Paelignis Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 212:1)
Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 281:1)
iamque artibus Fabi, sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 293:1)
nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 481:3)
quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus - sed ne adversus te quidem de me gloriabor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 484:1)
eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 629:1)
et iam aliqua species consularis exercitus erat, moenibusque se certe, etsi non armis, ab hoste videbantur defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 650:2)
nunquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:1)
auctorem exspectent - custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 664:1)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)
veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventis, receptos in fidem ad Saticulam defenderimus, coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 55:1)
instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 199:1)
itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 217:2)
et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 224:1)
ubi ad moenia adcessere, quia silentium erat, solitudo visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 227:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION