라틴어 문장 검색

eius silvae dextra laevaque circa viam Galli arbores ita inciderunt ut inmotae starent, momento levi inpulsae occiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 308:2)
nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 337:2)
tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 369:2)
tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 533:2)
Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 242:1)
facile esse momento quo quis velit cedere possessione magnae fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 286:1)
utra societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 361:2)
esse etiam momenti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 363:1)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis procul spectator agminis falleret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 120:1)
capta itaque momento temporis velut in sita nec permunita castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 210:1)
sed in bello nihil tam leve est quod non magnae interdum rei momentum faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 272:2)
ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni pellicerent hostis ad dedendam urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 371:1)
eam autem, qualis illo momento horae sit, nullam deinde fore, si simul liberatas ab impotentibus tyrannis . . . apparuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 426:2)
ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 434:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION