라틴어 문장 검색

nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장5)
aliud sibi reliquum quam tenere libertatem aut mori ante servitium?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장7)
quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장7)
auctu imperii adolevisse etiam privatas opes, idque non novum, sed e vetustissimis moribus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장6)
adiecerat et Tiberius non id tempus censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corrigendi auctorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장12)
missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, vetus mos fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장10)
' haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장7)
is natione Numida, in castris Romanis auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein more militiae per vexilla et turmas componere, postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장2)
et ferebatur Germanico per ambages, ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장8)
nam Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aedilis vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장2)
et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장3)
Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장2)
exim continua per viginti annos discordia, non mos, non ius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장3)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION