라틴어 문장 검색

Ad eundem modum si particulae fugant alias sui generis particulas sibi proximas, in particulas autem remotiores virtutem nullam nisi forte per particulas intermedias virtute illa auctas exerceant, ex hujusmodi particulis componentur Fluida de quibus actum est in hac propositione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:11)
At postquam competentem Fluiditatis gradum acquisiverit, (qualis forte est Fluiditas Aeris vel aquae vel argenti vivi) resistentia in anteriore superficie solidi, per ulteriorem partium divisionem non multum minuetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 62:4)
nisi forte quis dixerit Medium omne Fluidissimum, impetu perpetuo in posticam projectilis partem facto, tantum promovere motum ejus quantum impedit & resistit in parte antica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:3)
In hoc calculo sumi quoque deberet pars illa resistentiae penduli in aqua, quae esset ut quadratum velocitatis, sed (quod mirum forte videatur) resistentia in aqua augebatur in ratione velocitatis plusquam duplicata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 99:1)
Quòd si fortè diameter illa & gravitas in superficie Terrae mediocris sit inter diametros Planetarum & gravitatem in eorum superficiebus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 37:7)
Sin Cometa pergit in easdem partes cum Terra, eidem subducitur, motumque Cometae vel tardiorem reddit, vel forte retrogradum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:17)
Porrò cum diameter Capillitii Cometarum rarò superet 8' vel 12', diameter verò Nuclei seu stellae centralis sit quasi decima vel fortè decima quinta pars diametri capillitii, patet Stellas hasce ut plurimum ejusdem esse apparentis magnitudinis cum Planetis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:14)
vel forte à partibus Viae Lacteae, quae cum caudis praetereuntibus confundi possint, ac tanquam earum partes spectari.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:23)
"Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci, non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit, laudari metuam;"
(페르시우스, 풍자, satire 134)
"vide sis ne maiorum tibi forte limina frigescant:"
(페르시우스, 풍자, satire 178)
"audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis."
(페르시우스, 풍자, satire 199)
visa est si forte pecunia sive candida vicini subrisit molle puella, cor tibi rite salit?
(페르시우스, 풍자, satire 364)
Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:2)
Forte dominus Capuam exierat ad scruta scita expedienda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:1)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION