라틴어 문장 검색

Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장25)
et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장24)
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장23)
et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장72)
et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장31)
Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장43)
et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장89)
Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장34)
Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장59)
Et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장6)
Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장33)
et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장34)
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장29)
Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장30)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION