라틴어 문장 검색

et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
tecta hostis incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 491:2)
Itaque classes si habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 501:1)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)
pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et, si pluribus opus esset, pluris daturos, et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus enixe facturos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 152:1)
tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 366:2)
quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 616:1)
et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro ipsi imperantes servabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 363:1)
in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 368:1)
quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 415:1)
Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 432:3)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum - quippe ea pignera timentium rebellionem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:1)
ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 510:1)
frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION