라틴어 문장 검색

Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque eius dignitatern et decus sustinere, servare leges, iura discribere, ea fidei suae commissa meminisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:2)
sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:2)
Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta coniugibus et liberis Troezene depositis naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadenterm ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 59:1)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
itaque cum ille discessit, tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, iudicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:2)
naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:7)
non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:3)
Columnae templa et porticus sustinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:4)
His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:1)
Qui cum privatus esset, totam rem publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit in conservanda civium libertate esse privatum neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:2)
Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:2)
olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:5)
ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non possunt sine viribus sustineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 45:3)
Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 206:6)
hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 206:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION