라틴어 문장 검색

Otium numquam agetur, semper optabitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:10)
Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:4)
qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:3)
Quid pulchrius est quam vivere optantibus cunctis et vota non sub custode nuncupantibus ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 118:1)
Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suae simile.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:1)
Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 127:1)
Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:2)
Alium ad cotidianum opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat, metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet, alium semper vestibulum obsidens turba ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:3)
Nec scio an et optaveris;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:2)
ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:5)
In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:3)
Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cuius esses status.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 95:4)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi possint;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:4)
" Rem difficilem optas humano generi, innocentiam ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION